- SCAPUS
- SCAPUSex Graeco σκῆπος, Dorice σκάπος, idem quodσκήπων et σκηπάνιον, proprie baculus est vel fustis et ramus, unde diminutiv. scapulus et scapellus, a quo verbum scapellare, de quo diximus. Per similitudinem inde notiones varias vox accepit. Nam et scapus columnae dictus est, apud Vittuvium l. 3. c. 2. Plintumque, columnae pars erecta inter capitulum et basin: et scapi scalae, apud Zenonem Veron. Serm. de Abraham 3. asseres illi duo arrectarii, qui scalarum gradus sustinent; et scapi sonantes, apud Lucretium l. 5. v. 1352. radii textorii licio involuti, et scapus chartae, passim, chartae plures in unum volumen complicatae et convolutae, quod baculi crassi similitudinem prae se ferrent etc. Et quidem Graeci ς̔ανόνας et κανόνοια dixerunt tam scapos chartarios, quam textorios ut supra vidimus: κανὼν autem baculum rectum vel regulam significat. Idem omnia Graecis recentioribus κοντάκιον, et Latinis codex significabat. Nempe certô numerô inter se consuevêre apud Vereres chartae iungi et in scapum convolvi complicarique, quae scapi quoque nomine veniebant. Isidor. in Gloss. Scapus, certus numerus tomorum chartae non scriptae. Unde scapos pro chartis usurpavit Aldhelmus de laud. Virgin.Sed tamen egregios depromens garrula scapisIncipias celebrare viros nunc pagina versu.Erant autem plagulae in scapo vicenae, tempore Plinii; at inferiori aevô denae tantum, uti diximus supra, ubi de Charta, item in voce Decas. Porro non chartae solum, sed et libri, eôdem prorsus modô convolvebantur; scapus tamen proprie magis de chartis, tomu; vero et volumen de libris ut diceretur, usus obtinuit. Unde illud Iuvenal. Sat. 6. v. 338.---- ---- ---- penemTam grandem, quam sunt duo Caesaris Anticatones.Duo enim libri Caesaris adversus Catonem in unum volumen complicati, haud male figuram ingentis virilis scapi referebant, qualem Claudius intulerat in pulvinar Bonae Deae. Quae vero ex scapo chartarum singulares plagulae revellebantur, ut iis comitteretur subitaneâ ac tum ultuariâ scriptione, quod in mundiorem post modum chartam regereretur, schedas vocavêre; Vide in hac voce, uti de eo, qui libellos iudiciales in scapum seu volumen com pingebat, hincque Ε᾿μπήκτης dicebatur, supra voce Regula; et plura hunc in rem apud Salmas. ad Vopisc. in Firmo. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.